- PALES
- PALESpastorum vel pa buli Dea. Hancquidam, teste Serviô, Vestam; Deorum matrem vocant; Virg. Ecl. 5. v. 35.Ipsa Pales agros, atque ipse rbliquit Apollo.Et l. 3. Georg. v. 1.Te quoque magna Pales, et te memorande canemusPastor ab Amphryso. ———Fuit haec Dea, vel hic Deus (nam Varro masculinô genere habet) praecipuô honore a pastoribus culta; ideo ab Ovidio Fast. l. 4. v. 723. invocatur:Alma Pales, faveas pastorum sacra canenti.Illi lacte sacra fiebant, ut lupos abigeret, auctores dOvidius ac Tibullus, Prior loc. cit. v. 746.——— Et tepidô lacte precare Palem.Posterior l. 3. El. 2. v. 20.Et placidam niveô spargere lacte Palem.Ideo fecundam Calpurnius vocat. Nominis rationem quod at tinet, vide Bochart. de Fhoen. Col. l. 2. c. 9. Lloyd. Hôc nomine, ut et Florae ac Cereris, Terram a Romanis cultam, docet Servius in Georgic. l. 3. v. 1. Pales Dea est pabuli: quam alii Vestam, aliiMatrem Deûm vocant. Vide Gerh. Ioh. Vossium de Orig. ac Progr. Idololatriae l. 2. c. 61. An templum ei Romae fuerit constructum, non legitur: Interim culta ab eis fuit, in eiusque honorem festum, quod Palilia, vel Parilia dicebatur, celebratum est, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 2. Bellô Salentinô victoriae praemium Templum sibi poposcisse Pastoriam Palem, Florus ait l. 1. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.